- DRYOPE
- I.DRYOPEOechaliae virgo ab Apolline compressa, post Andraemonis uxor, tandem in lotum arborem conversa est. Ovid. Metam. l. 1 x. v. 430.Oechalidum Dryope: quam virginitate carentem,Idem Ibid. v. 436.Venerat huc Dryope fatorum nescia; quoque:Indignere magis,Idem Ibid. v. 442.Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina natoPorrigeret, flores:Idem Ibid. v. 464.Et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illisOstendi Loton: tepido dant oscula ligno.Nomen a quercu et voce factum est. Fingitur autem in lotum mutata, hanc forte ob causam, quod inter quercum, et lotum aliqua sit convenientia, voluitqueve Ovid. varias naturae, rerumqueve vices eleganti admodum veteris philosophiae penicillo adumbrare, ut iucundior rerum ex elementis creatarum compositio, et consideratio lectoribus appareret.II.DRYOPEnomen cuiusdam, qui Hylam rapuit.III.DRYOPEpraecipna mulier Lemnia, cuius formâ assumptâ, Venus perhibetur verba ad congregatas Lemnias habuisse et consilium sopitos occidendi dedisse. Val. Flacc. Argon. l. II. v. 174.Hac inter medias, Dryopes in imagine maestaeFlet venus: et saevis ardens dea planctibus instat.IV.DRYOPEurbs circa Hermionem. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.